라틴어 문장 검색

sin de iure civili, tecum communicabit, te hominem prudentissimum et peritissimum in eis ipsis rebus, quas abs te didicerit, dicendi arte superabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 66:2)
et, si satis esse putatis ea, quae isti scriptores artis docent, discere, quae multo tamen ornatius, quam ab illis dicuntur, et uberius explicavit Antonius - sed, si his contenti estis atque eis etiam, quae dici voluistis a me, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in exiguum sane gyrum compellitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 70:2)
haec ego visus eram puero dixisse volucri, hos visus nobis ille dedisse sonos . per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas, per matrem iuro Caesareumque caput, nil nisi concessum nos te didicisse magistro, Artibus et nullum crimen inesse tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 321)
vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti arte Tomitanae non didicere nurus, femina pro lana Cerealia munera frangit, suppositoque gravem vertice portat aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 87)
nec, si pugnent inter se, qui idem didicerunt, idcirco ars, quae utrique tradita est, non erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 301:3)
sed tuas artes puer ante discat, omne quis mundi senium remensus orsa Sallusti brevis et Timavi reddis alumnum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum19)
Itaque Tarquinius, qui admodum parvos tum haberet liberos, sic Servium diligebat, ut is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo studio omnibus iis artibus, quas ipse didicerat, ad exquisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 58:9)
hoc diligentiae genus ausim dicere plus collaturum discentibus quam omnes omnium artes, quae iuvant sine dubio multum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 101:1)
Nascitur ars ista, non discitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 23:1)
Qui paulatim eruditiores facti processu temporis ad nocendum, per clandestinos versutosque rumigerulos, compertis leviter addere quaedam male suetos, falsa et placentia sibi discentes, affectati regni vel artium nefandarum calumnias insontibus affigebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 2:2)
neque enim sum de arte dicturus, quam numquam didici, sed de mea consuetudine;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 208:2)
"hac primum pueros pater imbuit arte, hanc genitore suo didicit puer ipse magistro, non aris, non farre molae victoria felix exorata venit:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 28)
nam omnium, quaecunque docemus, hoc sunt exempla potentiora etiam ipsis quae traduntur artibus, cum eo qui discit perductus est, ut intelligere ea sine demonstrate et sequi iam suis viribus possit, quia, quae doctor praecepit, orator ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 16:2)
contendat mecum ingenio, contendat et arte, in primis una discat amare domo:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24b6)
heu heu nunc premor arte mea, Fingere nunc didicit causas, ut sola cubaret, Cardine nunc tacito vertere posse fores.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 69)

SEARCH

MENU NAVIGATION